Sie sind hier: Startseite / Quellen / Vatikan / BAV / Vat. lat. 6039 / 111 / verso

verso

erstellt von Kulawik Veröffentlicht 05.11.2015 13:34, zuletzt verändert: 05.11.2015 13:34
Brief Claudio Tolomeis (undatiert)

~: Claudij Ptolemei Senensis · ~

ILLVSTRIVM Pallauicinorum Camille praeguantis, et sfortiae, fideico … memissi et feudi iure,
uentris custodiam postulantis, causa cognita, quod legitimo iure consistere, quod aequo et bono
cunuemire arbitratur, id consilium censuit : mulieris uentrem imprimis custodiri, custodie
locum in aedibus Placentini Pontificis assignari ; in ips praesertim idoneum et appositum
conclaue inderi, quod ex superiori contignatione, tribus continum cubiculis, ab uno latere,
in compliuium despicit, ab alijs lateribus, pensilibus undiq. ambulationibus peruium est;
id quod omnium oculis exponitur, omni suspicione uacare, in eo seruari placere, custodes
apponi ingenuas feminas tris, illustris Sfortiae nominatione delectas, cons. iudicio pro-
batas, Vulturiam Thodosij Anguixollam , Barbaram Jo. Nicelli Scottam, Barbaram Au-
gustini caude Madiam ; ijs, Hyppolitam Farinam, Caliteam Gabrieliam, Mantua alteram,
alteram Flrentiola oriundas, comites adiungi : Treis item uiros aetate graues, mo-
destia preditis, eadem qua feminae et nominatione, comprobatione, una ad custodiam deli-
gi, eximiam, et spectatae probitatis feminam Ludouicam, Pallauicinam, aut domo exire,
aut pregnanti semper assistere; Si astiferit, ei binas tantum mulieres a cubiculo adesse,
pregnanti totidem, ex ijs familiaribus qui in ministerio sunt; paucos, quos uitae necessitas
flagitabit, eans. arbitriao relinqui ; ceteros universos domo abesse , nullam omnino pra-
quantem, neq. ex custodientibus, neq. ex ministrantibus, aut in aedibus moravi, aut intro-
mitti, praeter custodiendami castodibus feminis ex tribus cubilib. duo, primum ac me-
dium ; praegnanti, ultimum codere, uiros, interdin, ante ostium conclauis uersari ; noctu,
quocunq in aedib. commode possint, diuertere. Horum cubicolorum aditeas omnes, uno
tantum relicto, aut lateritio muro, at praefixis taublis obstrui; interiores fenestras
ferreis clatris muniri ; omnia circumspectari, nullumq. fraudi, nullumq. suspicioni qui-
dem locum relingui : a uiris custodibus uiros, a feminis feminas ultro citroq. remeantes
oberuari, excuti, ut libuerit, diligenter … obstretices, cum opus fuerit, duas praeser-
tim, Margaritam a Lecio et Joanam a Tinellis, acciri ; alias non prohiberi. Ad co-
excendas aute gliscentium simlutatum eruptiones, ut seruorum et satellitum iurgia
compescantur, ne'ne quis imposturam aut faciat, aut suspicetur, Antoninum Farfengum

[weiter auf 112r]