Sie sind hier: Startseite / Quellen / Vatikan / BAV / Vat. lat. 6783 / 202

202

erstellt von Kulawik Veröffentlicht 05.11.2015 13:35, zuletzt verändert: 05.11.2015 13:35

recto

erstellt von Kulawik Veröffentlicht 05.11.2015 13:35, zuletzt verändert: 05.11.2015 13:35

[Fortsetzung der Aufzählung der Bücher zur Architektur Roms, erwähnt Fabius quidam Caluus (der einen Romplan "gemalt" habe?), Serlio, Mazzocchi, Vignola (" et Jacoubs Vignola in tris/his libris, quos de architectura uolbari sermone scriptos, reliquerunt."]

diligentur prodenterque animaduertit, et emendauit. Omnium
nouissimus ego hanc eandem traectationem explicandam latinis
Litteris suscepi. Qua fortassis accuratius quam alij Urbis originem,
originis tempus, pomerium, uias, portas, colles, et regiones noua
quadam scribendi ratione descripsi. Adiecique commentaria, quae
in qua uordquarim (?), Urbis regiones a me constitutas feci, quibus singillatim omnia
examinarui, tabellis aeneis delineaui, expressi, qtqe cur singula
ita constituerim rationes, citatis ueterum scriptorum testminoijs,
reddidi. Hi uero sunt qui scripto tantum argumentum tracta-
runt. Ichnographiae urbis auctores fuerunt alij qui pictura, aeneis typeis eandem remape=
riendam susceperunt. Quroum primus Fabius quidam Caluus
clementis vij tempore fuit. Qui totam Urbem reginatim pinxit,
quae pictura casupotius quam ulla certa uestigiorum  ratione
facta iudetur, a deo cum nullo ueterum scriptorum, necquae
supersunt parietinis consetit. Sebastianus Serlius Bononien-
sis qui de architectura libros quinque Italica lingua bis publi-
cauit, tertio libro multas Romanas antiquitates expressit.
Idem praestarunt Jacobus Macciochius, et Jacobus Vignola
in his libris, quos de architecturae uulgari sermone scriptas,
reliquerunt. Primus omnium B. Marlianus in suo anti=
quitatum Romanorum libro Urbis antiquissimae, mediae,
et recentioris tres topographias edidiet. Marliani recentio=
nem Urbem suo nomine publicauit. Georgius Cassander,

[Fortsetzung auf dem Verso]

verso

erstellt von Kulawik Veröffentlicht 05.11.2015 13:35, zuletzt verändert: 05.11.2015 13:35

quam ingenue alij iudicent, Leonardus quidam Bufalinus
Foroiuliensis faber lignarius incredibi li labore, et pertinaci
annorum Studio totam Urbem commensurauit, et ligneis
typis eius ichnographiam expressit. A qua posteriores suos
labore adiutauerunt Pyyrhus tres Urbis topographias edidit,
recentiorem unam, duas antiquas, alteram paruam, alteram
maximam, quae uilto circunferuntur; pinxit etiam ae-
neis tabellis circos maximum, et Flaminium, theatrum
Marcelli, et Varronis Ornitorem. Antonius Salamanca
homo Hispanus, et Anotnius Lafrerius sequanus inde fessus
rerum antiquarum inuestigator aeneis typis omnia fere
antiqua Urbis aedificia, quae extant tabellis circiter cen=
tum expresserunt, statuas scilicet, templa, colossos, arcus,
columnas, epulchra, et alia id genus. Urbis Romae ichno=
graphiam post Pyrrhum multi delinearunt Franciscus Pa=
ciotus Urbinas octauio Farnesio Parmensium, et Pla-
centinorum Duci: Hugo Pinardus cabilonensis Geogrio
Cardinali Armeniaco: Jo. Antonius Dosios Florentinus
Gabrieli Paleoto xij. uiro, rotae Auditori, nunc Cardinali dicatas. Antonius
Lafrerius cum propugnaculis terreis, quae bello Neapolita=
no fecit Paulus uy postremo nos eandem accurate ad uiuum
expressimus. [Randnotiz: Nomismatis acutores] Vetustas nomismata, et latina praesertim
primus omnium Aeneas Vicus Parmensis libris comprehendit

[Fortsetzung auf 203 recto]