Sie sind hier: Startseite / Quellen / Vatikan / BAV / Vat. lat. 6783 / 203 / verso

verso

nomismata a C. Julio caesare usque ad Justinianum accu=
rate delineata, prope diem publicabimus. [Randnotiz: Antiquares in scriptorum auctores] Idem  Macciochius
antiqua Urbis inscriptiones ex aere, et saxis, incerto auctore
collectas, in publicum misit. Utilis in ijsdem per totum terra-
rm Orbem colligendis est liber, Petri Appiani, et Bartholomaei
Amantij. Ante illos eundem laborem susceperat Sebastianus
Serbellius. Aldus Manutius Paulli filius Aldi nepos, et patre
et auodignus adolescens libro de orthographiae edito grandem
epigrammatum aceruum emisit, praeclarissimi omnium
sunt easdem inscriptiones comprehendentes libri Martini
Smetij, Flandri, et Pyyrhi Ligorij  nondum (quod sciam)
uulgati. Nos quoque cinrciter trium millium inscriptionum 
antiquarum librum collegimus. [Randnotiz: Auctores Fastos] Fastos magistratuum maio=
rum praetoribus exceptis et triumphorum primus (quod suam)
collegit M. Verrius Flaccus nobilis Grammaticus, quin in atiro
Catilinae domus in Palatio Augusti nepoltes docuit. Statuam
(inquit) auctor uitarum illstrium Grammaticorum (qui
C. Plinij, et Tranquilli nomine circumfertur) M. Verrius
habet pro Vestrae in inferore fori parte contra hemicyclum,
in quo factos a se ordinator, et marmoreo parreti incisos
publicarat. Hicum Urbis interitu disiecti, usque ad nostra
tempora ruinis obruti latuerunt. Horum parte calcis forna?
cibus addicta, ea quae superfuerant fragmenta ruderibus

[Fortsetzung auf 204r]